LANGUS Joh

LANGUS Joh
LANGUS Joh.
Freistadio Silesius, stipem emendicare in iuventute coactus, ingenio ac industriâ eousque imersit, ut a Ferdinando I. consiliis et Legationibus variis adhibitus sit, quibus cum gloria defunctus est. Scripsit prosâ versuque erudite, ac Graece tam doctus fuit, ut hac linguâ velut vernacula facile uteretur. Nicephori Historiam Eccl. cuius unicum in Europa tum exemplar fuit, eiusdem Imp. iussu Latio donavit, ac Notis illustravit. Vertit itidem Sententias Nazianzeni ad Iustin Mart. ac Notas addidit. Edidit quoque l. c. Staphylum, Carmina Lyrica, Elegias, Poemata Christiana etc. Obiit Suinitii A. C. 1567. Aet. 64. Melch. Adami Vit. Iurisc. vide et Elogia Ant. Teissier. Parte I.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”